- ANTIOCHUS IV
- ANTIOCHUS IV.Epiphanes, h. e. Illustris sive Nobilis, post Seleucum fratrem, VIII. Syriae Rex, regnavit ann. 12. Hic Hierosolymam destruxit, et muta mala Iudaeis intulit, crudelissimus omnium tyrannorum, ideoque Epimanes, h. e. Insanus, aut Furibundus a Polybio in Fragm. e l. 26. vocatur. Oniam Sacerdotiô Summô pepulit, Ptolemaeum Philometorem frustra oppugnavit, a Romanis prohibitus. Hierosolymâ captâ, templum profanavit, in Iudaeos supra modum saeviens; quibus tamen Matthatias, cum filiis, aliquid solatii attulit. Post haec, templum Persepolit. spoliaturus inde pulsus est, et auditô, quid interea in Iudaea actum, furore insanus eo properavit, sed divinitus horribili morbô affectus, obiit A. M. 3891. regni 11. Vide l. 1. et. 2. Maccab. Ioseph. Iud. Antiq. l. 12. Polyb. Appian. Hunc Polybius loc. cit. scribit immensos pecumiarum thesauros in commessationibus et symposiis prodegisse, solitumque esse ludibundum, interdum et ebrium, grandiusculos nummorum saccos in viis publicis abicere, ac subinde dictitare, Isthaec accipiant ii, quos sors, fortunave huci commodo iampridem destinavit; nonnumquam etiam rosis coronatum, aureâque indutum chlamyde vagari solitum dicit, lapides sinu gestantem, quibus obvios quosque impeteret. Publicis quinetiam balneis cum populo promiscue lavari solebat, pretiosissimisque unguentis inungi; unde cum quidam aliquando e populo ei dixisset, Beatus es ô Rex, qui adeo bene oles. Ast ego, inquit, hâc tibi in re continuo satisfaciam, et perquam saturum reddam; quô dictô bicongium vas pretiosissimi unguenti plenum super illius caput infundi iussit. Ex quo vehemens adeo odoris fragrantia exorta est, ut plerosque a foiro ipso, et longinquis etiam urbis partibus excitatos, ad eum locum contraxerit, ut impellentium sese studiô hinc inde et crassi unguenti lubricitate, et plurimi balneatorum humi caderent, et Rex ipse profusissimô pene enectus cachinnô pronus corruerit. Hunc aliquando ferunt in certaminibus, quae Antiochiae celebravit, omnes qui aderant Graecos invitâsse, pretionsissimisque unguentis ex aureis guttis perunctos omnes conviviô suscepisse: in quo ipse invicem discubuisse, ac discumbentibus ministrâsse fertur, cum mimis etiam ac histrionibus licenter adeo, et impudenter saltâsse, ut omnes convivas, prae pudore, oculos a se avertere cogeret. Is est Antiochus, qui Romae aliquando pro obside fuerat, et inde ad regni apicem evectus, ad has insaniae notas regali licentiâ sine respectu turpiter declinavit. Haec Polybius. Typus Antichristi a Patribus habitus est, in Daniel. c. 11. Vide Augustin. de Civ. Dei l. 17. c. 8. Suidam, in Α᾿ντίοχος.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.